라틴어 문장 검색

asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis et haerentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 22:2)
Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:1)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)
adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:8)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
feta ut Armenia iacens sub rupe tigris hoste conspecto exilit aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat haesit parumper;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:4)
talis in caelum exilit harundo Getica visa dimitti manu aut quam Cydon excussit:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:29)
illud fulmen exiliat polo, quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, hydram cremasses:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:11)
pestem ut insolitam feri et ut noverca potius irata malum.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:12)
atque ecce, viso memet exiluit, furit, fert odia prae se:
(세네카, 메데아 7:40)
quisquis secundis rebus exultat nimis fluitque luxu, semper insolita appetit.
(세네카, 파이드라 3:4)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
et quotiens raro duxti suspiria motu, obstupui vano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent visa timores, neve quis invitam cogeret esse suam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 312)
tu pedibus teneris positas fulcire pruinas, tu potes insolitas, Cynthia, ferre nives?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a5)
hinc Romam liquido venientem tramite cernens exsiluit propere et blandis prior orsa loquellis
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 193)

SEARCH

MENU NAVIGATION