라틴어 문장 검색

Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 159:1)
consul postquam detractari certamen vidit, postero die in consilium advocavit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 436:1)
in senatu tradunt librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 706:1)
credis nihil a gladiis nocte periculi mihi futurum fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 108:3)
. . Auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac invicta fusa contusa fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 608:3)
unum imperatorem in exercitu providere et consulere quid agendum sit debere, nunc per se, nunc cum iis quos advocaverit in consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 421:1)
faxo probe iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 414)
ego Teresiam coniectorem advocabo et consulam quid faciundum censeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1117)
continuo antiquom hospitem nostrum sibi Mnesilochus advocavit, Pelagonem senem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 347)
si opperiri vellem paulisper modo, ut opinor illius inspectandi mi esset maior copia, plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3117)
egon, cum haec cum illo accubet, inspectem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2186)
valentiorem nactus adversarium si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam, adeo ut spectare postea omnis oderit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS45)
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo, ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 34)
ego eam proieci, alia mulier sustulit, ego inspectavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3133)
nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 390)

SEARCH

MENU NAVIGATION