라틴어 문장 검색

Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:10)
"privatis maiora focis, genialis agatur iste dies, propera stomachum laxare sagina, et tua servatum consume in saecula rhombum."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV27)
tres rugae subeant et se cutis arida laxet, fiant obscuri dentes oculique minores:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI69)
prodita laxabant portarum claustra tyrannis exulibus iuvenes ipsius consulis et quos magnum aliquid dubia pro libertate deceret, quod miraretur cum Coclite Mucius et quae imperii fines Tiberinum virgo natavit:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII104)
"instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum coniugium in multis domibus servavit adulter."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX37)
quum mox caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 2:1)
glutine materies taurino iungitur una, ut vitio venae tabularum saepius hiscant quam laxare queant compages taurea vincla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:3)
Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
quae ut corpus infundat, omnes eius aperit et laxat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 26:2)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
nec ultra Instabiles Turonas circumsita castra coercent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:25)
Ora ferox Siculae laxavit Mulciber Aetnae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION