라틴어 문장 검색

ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 13:2)
Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:1)
Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 4:1)
in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:2)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Quacumque vagatur, Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum, Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo Palladia stimulet turbatos aegide currus, Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:5)
Comites bellique fugaeque, Atque instar patriae, quamvis in litore nudo, In Cilicum terra, nullis circumdatus armis Consultem, rebusque novis exordia quaeram, Ingentes praestate animos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:29)
Ipse locus templi, quod vix corruptior aetas Exstruat, instar erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:3)
iuro potentis Per genium Famae Castaliumque gregem Perque tuas aures, magni mihi numinis instar, Lector inhumana liber ab invidia.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XII5)
instar nomen est indeclinabile, licet Probus instaris declinaverit, ut nectaris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 151)
et caret praepositione, sicut 'peregre', quamvis Serenus lyricus 'ad instar' dixerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 152)
'instar' autem est ad similitudinem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 153)
aut a monte Hippio, post quem se absconderant Graeci, unde et adludit 'instar montis equum';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1512)
argolici clipei aut phoebeae lampadis instar unum magnitudinis est, quia Graecorum clipei rotundi, ut Cato originum ait;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6371)
et dictus est malus, vel quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4874)

SEARCH

MENU NAVIGATION