라틴어 문장 검색

quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:3)
Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:1)
praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:3)
Di coniugales tuque genialis tori, Lucina, custos quaeque domituram freta Tiphyn novam frenare docuisti ratem, et tu, profundi saeve dominator maris, clarumque Titan dividens orbi diem, tacitisque praebens conscium sacris iubar Hecate triformis, quosque iuravit mihi deos Iason, quosque Medeae magis fas est precari:
(세네카, 메데아 1:1)
frenare nescit iras Medea, non amores;
(세네카, 메데아 13:7)
insultant foliis mitia languidis
(세네카, Thyestes 168:1)
emissa bustis turba et insultent loco maiora notis monstra;
(세네카, Thyestes 686:1)
inveniam tamen e multis fallacibus unam, quae fieri nostro carmine nota velit, nec mihi tam duris insultet moribus et te vellicet:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 55)
exagitet nostros Manis, sectetur et umbras, insultetque rogis, calcet et ossa mea!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 819)
si placet, insultet, Lygdame, morte mea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 616)
hibernae rubuere rosae spretoque rigore lilia permixtis insultavere pruinis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 49)
"qui videt hunc equitem Ledaeum spernit alumnum ac iuvenem, Sthenoboea, tuum, cui terga vetustas pennati largitur equi Lyciamque Chimaeram quem superasse refert, vulnus cum sustulit unum tres animas, vitam tum si tibi fata dedissent, Maioriane ferox, vetuisses Castora frenos, Pollucem caestus, Alconem spicula nosse, Bellerophonteis insultaturus opimis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 74)
"sic Phrygium Emathia victorem cuspide poscens Aeacides caeso luctum frenavit amico, per mortes tot, Troia, tuas (nam vilia per se agmina) contentus ruere strictumque per amplos exserere gladium populos;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 111)
exsultans Gothis insultansque Romanis, inludens praefectis conludensque numerariis, leges Theudosianas calcans Theudoricianasque proponens veteres culpas, nova tributa perquirit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 3:4)
nam filo equinae saetae ligatus et ita pondere minax ut acumine gulam formidolosi Tantaleo frenabat exemplo, ne cibi ingressi per ora per vulnera exirent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION