라틴어 문장 검색

Dixitque Aman regi Asuero: " Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장8)
humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
(불가타 성경, 집회서, 13장27)
pauper locutus est, et dicunt: " Quis est hic? " et, si offenderit, insuper subvertent illum.
(불가타 성경, 집회서, 13장29)
Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum.
(불가타 성경, 집회서, 36장25)
Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장4)
insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장23)
Igitur post duas primas habitudines multiplices et superparticulares et eas, quae sub ipsis sunt, submultiplices et subsuperparticulares tertia inaequalitatis species invenitur, quae a nobis superius superpartiens dicta est. Haec autem est, quae fit, cum numerus ad alium comparatus habet eum totum intra se et eius insuper aliquas partes, vel duas vel tres vel iiij vel quotquot ipsa tulerit comparatio;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 1:1)
quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:2)
Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur.
(카이사르, 아프리카 전기 91:2)
insuper ponit trabes;
(카이사르, 히스파니아 전기 5:2)
Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum conversa.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:3)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장6)
His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장3)
qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION