라틴어 문장 검색

nunc vero tertius hic annus habeat integritatem eandem quam superiores, cautiorem etiam ac diligentiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 1:4)
qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae, tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 2:4)
haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 1:1)
unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 1:1)
facies enim perpetuo quae fecisti ut omnes aequitatem tuam, temperantiam, severitatem integritatemque laudarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 16장 1:2)
spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 5:2)
illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:3)
est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:2)
primum integritatem atque innocentiam singularem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장3)
a quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:2)
et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque praestare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:4)
adde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in victu, adde integritatem valetudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:4)
Invicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris ac subito exanimatus conticuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:4)
En ait hoc unum est, cur laborem validius, Integritatis testes quia desunt mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Eunuchus ad improbum.2)
Sed difficulter continetur spiritus, Integritatis qui sincerae conscius A noxiorum premitur insolentiis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.18)

SEARCH

MENU NAVIGATION