라틴어 문장 검색

ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 432:1)
quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis - nam eo quoque iam favor Persei venerat - orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 153:1)
intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 131)
Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:1)
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION