라틴어 문장 검색

Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene iudicat, ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno sapiente est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:1)
" Isto modo et ebrietas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 80:2)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
Qui vinum male ferunt et ebrietatis suae temeritatem ac petulantiam metuunt, mandant suis, ut e convivio auferantur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:1)
intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:2)
Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequerentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 88:1)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :
(세네카, De Providentia, book 1 46:1)
Non num- quam et usque ad ebrietatem veniendum, non ut mergat nos, sed ut deprimat ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:4)
Solonem Arcesilanque indulsisse vino credunt, Catoni ebrietas obiecta est ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:2)
Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:1)
Ebrietatem patri obicis ebrius.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.13)
M. Tullio et natura memoriam dempserat, et ebrietas si quid ex ea supererat subducebat;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 13:2)
Illi vero venerunt et comedentes ebrii facti sunt nimis (et) ceciderunt de mensa ob ebrietatem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION