라틴어 문장 검색

quamquam ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico scriberet, quid ageret, inprimis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 1:1)
hoc quale sit, facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere usum benivolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum aemulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit [incidere] necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque principem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 5:1)
ceterum composita seditione ciuili Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 1:1)
siquidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, uenit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 1:2)
uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conuentibusque peractis Rauennae substitit, bello uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a senatu constitutum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 1:1)
eadem licentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinauit, decem praetoris uiris consularia ornamenta tribuit, ciuitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 3:1)
ceterum urbe repetita hereditatem adiit, dubitante matre, uitrico uero Marcio Philippo consulari multum dissuadente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 2:3)
appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae negotiis praeposuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 3:1)
et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur intercessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:2)
mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex altero etiam matrem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 2:1)
M. Antonius super festinatas Liuiae nuptias obiecit et feminam consularem e triclinio uiri coram in cubiculum abductam, rursus in conuiuium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 1:2)
nec ego id notarem, nisi mihi mirum uideretur tradidisse aliquos, legato eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum animaduerterit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 88장 1:3)
etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:3)
sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens, quod se defuncto suscepturus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:2)
intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION