라틴어 문장 검색

quin eo processerat consuetudine capta ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 98:1)
utique Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 204:1)
illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 464:3)
quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedaemonium clarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 622:1)
tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 623:1)
Antiochus imminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 304:1)
tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 306:2)
Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 180:2)
Quid tu, malum, curas, utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 239)
Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 49)
Camillus palam sceleris plebem arguere, quae iam in suos versa non intellegeret se pravo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem evertisse ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 341:2)
miscuere sese Iulius Tutor et Iulius Sabinus, hic Trevir, hic Lingonus, Tutor ripae Rheni a Vitellio praefectus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장5)
cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum vinceretur favore legum ipsarum latorumque et uti rogas primae tribus dicerent, tum Camillus quando quidem inquit, Quirites, iam vos tribunicia libido, non potestas regit, et intercessionem secessione quondam plebis partam vobis eadem vi facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis universae quam vestra causa dictator intercessioni adero eversumque vestrum auxilium imperio tutabor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 401:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION