라틴어 문장 검색

in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne, denotantibus vobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem eos ac velut deprenderem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장2)
quippe pecunias e publico interceptas acrius quam ut tolerarent barbari cogebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장11)
igitur duas auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incautius populantis intercepere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장7)
sed primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Cartimandua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장7)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
Rex sive fraudem suspectans, quia plura simul in loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari et Trapezunte oppido adventantis interciperet, propere discedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장1)
et si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum ut sceleri adsignet quod venti et fluctus deliquerint?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장12)
ergo permotus his Nero componit ad Plautum litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus subtraheret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장8)
atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum armat, hostilis ingressus praesidiis intercipit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장5)
iam aqua privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis in publicum flueret, custodes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장6)
igitur interceptis Antei litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius et eventura secretis Pammenis occultabantur, simul repertis quae de ortu vitaque Ostorii Scapulae composita erant, scribit ad principem magna se et quae incolumitati eius conducerent adlaturum, si brevem exilii veniam impetravisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장4)
subtraheret auris conviciis et probris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장2)
eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 6:1)
trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 3:2)
nec Agricola umquam per alios gesta avidus intercepit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION