라틴어 문장 검색

numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)
servos seu seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 456:2)
forte epulantibus iis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse nobilem Boium cum liberis transfugam venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:2)
Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, te laetatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 420:2)
in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 432:2)
ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum accelerare poterat effuso agmine isset, improviso aggressus est Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 717:1)
ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 249:1)
ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 515:2)
noxa liberati interfectores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 367:1)
ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quae tam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 169:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION