라틴어 문장 검색

locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:1)
Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 252:2)
neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 206:1)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 177:2)
dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremes syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 180:1)
at quae consultorum responsis explicantur, aut in interpretatione sunt posita aut in recti pravique discrimine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:2)
" Adiciam definitioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:4)
Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus, quid sit bonum, varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 8:1)
Sic infantibus quoque animalibusque principalis partis suae sensus est non satis dilucidus nec expressus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 13:5)
Sed multa quamuis non excipiantur intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 9:5)
Horum nominum interpretationem, prout cuique visum est, deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis suis, quod voluit, nomen imposuerit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 27:4)
Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:6)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION