라틴어 문장 검색

legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus atque istius mundi bis peregrinus Britannis tuis pro te reportat, illo iam in praesentiarum fausto potius, qui non senescit quique viventibus non defuturus post sepulturam fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:4)
sed istud aptius paraverit Leo Leonis aut secutus orbitas cantu in Latino, cum prior sit Attico Consentiorum qui superstes est patri, fide, voce, metris ad fluenta Pegasi cecinisse dictus omniforme canticum, quotiensque verba Graia carminaverit, tenuisse celsa iunctus astra Pindaro montemque victor isse per biverticem nullis secundus inter astra Delphica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:13)
stat domo capta cupidus superstes imminens leti spoliis et ipsum computat ignem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum15)
tunc quoque mulcentem dictis corda aspera regem iam faciles, ventis ut decertata residunt aequora, laxatisque diu tamen aura superstes immoritur velis, passi subiere penates.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권163)
restabat acerbis funeribus socioque gregi non sponte superstes Haemonides - ille haec praeviderat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권281)
stat sacra senectae numine, nec solos hominum transgressa veterno fertur avos, Nymphas etiam mutasse superstes Faunorumque greges, aderat miserabile luco exscidium:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권26)
"adnuite, aut natum complexa superstite bello hic moriar."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권258)
magno quem comminus ictu Tydeos hasta feri dispulsa casside fixit, ille ingens in terga iacet, stat fronte superstes lancea, conlapsae veniunt in tempora flammae, prosequitur Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권200)
"vive superstes"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권136)
"gentique superstes sanguis, et in miseris animorum semina durant?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권95)
"sera quidem, extremus socium gentisque superstes Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis adgredior;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권70)
"vivisne an adhuc manet ira superstes, perfide, nec sedes umquam meriture quietas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권306)
Durabisne procul dominoque legere superstes, o mihi bissenos multum vigilata per annos Thebai?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권393)
Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 11:1)
Iustus autem adhuc superstes Hrofensem regebat ecclesiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION