라틴어 문장 검색

ubi etiam illorum praerogativa, qui contra indolem iuniorum sola occasione praecedentis aetatis intumescebant?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:2)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
mulcetur laetumque rubet visusque protervos obliquat vestesque manu leviore repellit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권132)
nec tamen hinc mutata quies probitasve secundis intumuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam42)
mox ut iactis sermonibus irae intumuere satis, tum vero erectus uterque exsertare umeros undamque lacessere pugnam, celsior ille gradu procera in membra simulque integer annorum, sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus maior in exiguo regnabat corpore virtus, iam crebros ictus ora et cava tempora circum obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar Riphaeae, flexoque genu vacua ilia fundunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권137)
Deiecit maestos extemplo Ismenius heros in terram vultus, taciteque ad Tydea laesum obliquare oculos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권231)
sic variis pertemptat pectora dictis obliquatque preces, commotae questibus irae et mixtus lacrimis caluit dolor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권149)
Hyrcanae ad signa iugales intumuere iubas, dicto prius adstitit arvis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권308)
Rursus praecipites in recta ac devia campi obliquant tenduntque vias, iterum axibus axes inflicti, radiisque rotae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권180)
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem it referens mandata ducis, quam providus heros iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse telum ingens avide et quanto non ante lacerto impulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권309)
ille paventes obliquavit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권357)

SEARCH

MENU NAVIGATION