라틴어 문장 검색

at in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, leuibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura ueritatis, ita decreuit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto atque ibidem reuelato eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:3)
bracchia torrenti praeceps agit undique nimbo cursibus involvens, totaque immanis harena
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 279:1)
litore, cum fractas involvunt aequora puppes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 432:1)
ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illis involvi flammisque velim, durare parumper
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 77:1)
Nam ubicunque humanum iudicium deficit, vel ignorantie tenebris involutum vel propter presidium iudicis non habere, ne iustitia derelicta remaneat recurrendum est ad Illum qui tantum eam dilexit ut, quod ipsa exigebat, de proprio sanguine ipse moriendo supplevit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:3)
Exercitui Americano tandem redditus, et in gradum pristinum a Washingtonio, ob virtutem eximiam restitutus, praelio apud Neo-Caesareenses facto, dedecore coopertus, et apud praefectorum Americanorum consilium condemnatus, imperium omne militare, per unius spatium anni, deponere cogebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.51)
num Laelius aut qui duxit ab oppressa meritum Karthagine nomeningenio offensi aut laeso doluere Metellofamosisque Lupo cooperto versibus?
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장43)
"Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum, indignabitur, tumebit, et dicet:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:34)
"Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:186)
"Aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:31)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
hos fovet omni involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis secretumque sibi mimum parat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI294)
Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 1:2)
Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 21:1)
saetigerisque pares subus silvestria membra nuda dabant terrae nocturno tempore capti, circum se foliis ac frondibus involventes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION