라틴어 문장 검색

Eleganter autem illius quidem materiam elusit, ex huius autem vera et vehementi materia expressit iracundiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 19:2)
Quod genus maxime vel sapiens vel alias urbanus exercet, praecipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 3:2)
Quis enim ambigat eum qui diverso vino utitur in repentinam ruere ebrietatem necdum hoc potus copia postulante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 7:2)
Et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:2)
Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter inpellat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:6)
Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:1)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:4)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:2)
Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
tantaene animis caelestibus irae hic iam non de qua litate iracundiae, sed de quantitate quaerit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 111)
animis caelestibus dis superis, nam apud inferos constat esse iracundiam, ubi sunt Furiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 116)
sed et interitus senum minus doletur, et 'magis laetos' intellegendum est, ut sit causa maior iracundiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 353)

SEARCH

MENU NAVIGATION