라틴어 문장 검색

' Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae potestatis non intercessisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장8)
pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장3)
quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pavescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장11)
et dum ea ratio barbaro fuit, inritum fessumque Romanum impune ludificabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장6)
quas cum gravis et plerumque iniquas pro re publica suscipiam, inanis et inritas neque mihi aut vobis usui futuras iure deprecor.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장22)
variis dehinc et saepius inritis praetorum questibus, postremo Caesar de immodestia histrionum rettulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장5)
ibaturque in eam sententiam ni durius con- traque morem suum palam pro accusatoribus Caesar inritas leges, rem publicam in praecipiti conquestus esset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장5)
funus eius modicum, testamentum diu inritum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장7)
Albucilla inrito ictu ab semet vulnerata iussu senatus in carcerem fertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장10)
nec inritae aut degeneres insidiae fuere adversus transfugam et violatorem fidei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장6)
lacrimaeque et questus inriti ducebantur, cum impetu venientium pulsae fores adstititque tribunus per silentium, at libertus increpans multis et servilibus probris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장11)
de mathematicis Italia pellendis factum senatus consultum atrox et inritum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장7)
simul intendere manus, adgerere probra, consecratum Claudium, infernos Silanorum manis invocare et tot inrita facinora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장10)
sed neque commeatibus vim facere potuit, quia per montis ducebantur praesidiis nostris insessos, et Corbulo, ne inritum bellum traheretur utque Armenios ad sua defendenda cogeret, excindere parat castella, sibique quod validissimum in ea praefectura, cognomento Volandum, sumit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장2)
igitur longum utriusque silentium, ne inriti dissuaderent, an eo descensum credebant , nisi praeveniretur Agrippina, pereundum Neroni esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION