라틴어 문장 검색

Atque ut eius letalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias, obvolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes aggrediuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:3)
nam telum transvectum atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque nisus violentia defixum rigore librato suspenderat corpus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:7)
Talis mulieris publicitus matrimonium confarreaturus ingentique angore oppido suspensus expectabant diem muneris, saepius quidem mortem mihimet volens consciscere, priusquam scelerosae mulieris contagio macularer vel infamia publici spectaculi depudescerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:1)
laevae vero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum, cervicibus late tumescentibus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:5)
hic horrendus ille superum commeator et inferum, nunc atra nunc aurea facie sublimis, attollens canis cervices arduas Anubis, laeva caduceum gerens, dextera palmam virentem quatiens;
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:2)
Nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensum angore diutino cruciabo:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:9)
Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:2)
Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, iudicabis, si tamen dominus donare dignatur ut eos mihi libros, quantum possum, congruenter emendatos iam liceat edere et multorum fratrum expectationem non iam longa disputatione suspendere.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:9)
Quo iam praesente omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omni modo resistendo destituit.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:3)
Execranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur:
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 9:1)
IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat Subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 2:1)
Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 14:1)
at tenuis non gloria, si quem Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 14:4)
In principiis autem, inquit, patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION