라틴어 문장 검색

si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장31)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
sic ista praecepta, si sola sunt, marcent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:4)
Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:6)
inter ruentis Graeciae stragem ultimam sine hoste victus marcet ac Veneri vacat reparatque amores;
(세네카, 아가멤논 4:12)
iam recipit diem marcente visu.
(세네카, 아가멤논 14:5)
et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:3)
In conuiuio constituitur catenatus, qui cum languentis praetoris istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus mensam tenens,
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 6:7)
languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 9:2)
Unde ista quies, in qua putrescis ac marces ?
(세네카, 행복론, Liber IV 25:7)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.
(세네카, 행복론, Liber V 135:2)
eodem modo quorundam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet.
(세네카, 행복론, Liber V 137:2)
quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 8:3)
Parcendum itaque est etiam improbandis civibus non aliter quam membris languentibus, et, si quando misso sanguine opus est, sustinenda est manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION