라틴어 문장 검색

partemque regni reddit et lacerae domus
(세네카, Thyestes 442:1)
lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
(세네카, Thyestes 763:1)
Solvimus omnes lacerum multo
(세네카, Troades 104:1)
laniata iacent:
(세네카, Troades 126:1)
lacerosque crines excipe et plenus mei occurre patri;
(세네카, Troades 823:1)
cur aliquis sacris laniat sua bracchia cultris et Phrygis insanos caeditur ad numeros?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a9)
"Ergo animi dudum impatiens, postquam audiit isti imperium et longum statui, laniata lacertos ingreditur, qua strata viri, vocemque furentem his rupit:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 63)
caesis cum milibus illum Dentatus premeret, lacerae vix fragmina classis traxit in Epirum qui Chaonas atque Molossos, qui Thracum Macetumque manus per litora vestra sparserat et cuius vires Oenotria pallens ipsaque, quae petiit, trepidaverat uncta Tarentus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 179)
"sum tota in principe, tota principis, et fio lacerum de Caesare regnum, quae quondam regina fui;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 50)
Quem negatorem Iovis ac Minervae et crucis Christi bona confitentem vinxit ad tauri latus iniugati plebs furibunda, Ut per abruptum bove concitato spargeret cursus lacerum cadaver cautibus tinctis calida soluti pulte cerebri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:21)
Orabat laniata genas et pectore nudo caeruleis obstabat equis, sed rector aquarum invitat curru dictisque ita mulcet amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권34)
"primusque insigne tributum ipse palam lacera poscebat Regulus umbra, non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem pandere, cum tanti lectus rectoris habenas, Gallice, Fortuna non admirante subisti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici53)
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum51)
cedet tibi gloria fidi Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae Priamiden caeso solacia traxit amico.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum39)
forsan et accinctos lateri - sic ira ferebat - nudassent enses, meliusque hostilibus armis lugendus fratri, iuvenis Thebane, iaceres, ni rex, insolitum clamorem et pectore ab alto stridentes gemitus noctis miratus in umbris, movisset gressus, magnis cui sobria curis pendebat somno iam deteriore senectus, isque ubi progrediens numerosa luce per alta atria dimotis adverso limine claustris terribilem dictu faciem, lacera ora putresque sanguineo videt imbre genas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권141)

SEARCH

MENU NAVIGATION