라틴어 문장 검색

Ut feras eum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicita possessio est - saepe enim laniant dominos - , ita habent se magnae voluptates;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:3)
Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.1)
nefas est ubera atque uterum tibi laniare, qui me genuit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:40)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
tibi sanguineo caespite sacrum sollemne damus, tibi de medio rapta sepulchro fax nocturnos sustulit ignes, tibi mota caput fiexa voces cervice dedi, tibi funereo de more iacens passos cingit vitta capillos, tibi iactatur tristis Stygia ramus ab unda, tibi nudato pectore maenas sacro feriam bracchia cultro.
(세네카, 메데아 12:23)
, sed omnes, fige luminibus faces, lania, perure, pectus en Furiis patet.
(세네카, 메데아 14:44)
imbrifera qualis implicat varios sibi Iris colores, parte quae magna poli curvata picto nuntiat nimbos sinu (quis desit illi quive sit dubites color). caerulea fulvis mixta oberravit notis, sanguinea rursus;
(세네카, 오이디푸스 4:26)
non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet, non laeva cordi regio, non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus:
(세네카, 오이디푸스 5:26)
hoc esse munus credis indictum viris, ut dura tolerent, cursibus domitent equos et saeva bella Marte sanguineo gerant?
(세네카, 파이드라 6:20)
sequor, sequor, iam parce, sanguineum gerens
(세네카, Phoenissae 41:1)
laniata canas mater ostendit comas,
(세네카, Phoenissae 449:1)
iam sidere limo Nauigia et rapido desertam flamine classem Seque feris credunt per inertia fata marinis Tam non felici laniandos sorte relinqui.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:7)
Tacebis ergo proscribente Antonio et rempublicam laniante ?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 4:11)
late sanguineum tenent,
(세네카, Thyestes 382:1)
lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
(세네카, Thyestes 763:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION