라틴어 문장 검색

heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali) fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, in quis amantem languor et silentium arguit et latere petitus imo spiritus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 113)
nam et deiecto et arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 216:2)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)
Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장1)
ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장4)
Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:2)
Respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:2)
Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:3)
Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:4)
Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:3)
Sed quis tibi concedet non melius se habere eum, cui cito reverti licet, cui ante lassitudinem peractum est iter ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 12:1)
Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 10:1)
Non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 18:3)
Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 1:2)
Aestimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibi ipsa adsuescit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION