라틴어 문장 검색

Quemadmodum totum corpus animo deservit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in- quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus dominus est, mare lucri causa scrutamur, sive ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus aut voluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa multitudo unius animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 19:1)
qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:4)
Deprendebatur itaque a familiaribus et coarguebatur, nec erat illi exprobratio latitantis irae ingrata.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 82:3)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
scelera quoque quamuis citra exitum subsederint puniuntur;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.23)
Summis fere partibus leuis et innoxius umor suspenditur, grauis illa et pestifera pars pondere suo subsidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.27)
Id genus ueneni fuit quod pondere subsideret in imam potionem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.31)
gemitus vastos audiat aether, audiat atri regina poli vastisque ferox qui colla gerit vincta catenis imo latitans Cerberus antro.
(세네카, Hercules Furens 16:14)
sic cum sole perit sidereus decor, et densi latitant Pleiadum greges cum Phoebe solidum lumine non suo orbem circuitis cornibus alligat.
(세네카, 메데아 2:10)
magna non latitant mala.
(세네카, 메데아 3:26)
rumpitur caecum chaos iterque populis Ditis ad superos datur' subsedit omnis silva et erexit comas, duxere rimas robora et totum nemus concussit horror, terra se retro dedit gemuitque penitus:
(세네카, 오이디푸스 7:31)
Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 9:7)
subsidit solum et creditum sibi terra non retinet;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:7)
in ora patris - anime, quid rursus times et ante rem subsidis?
(세네카, Thyestes 291:1)
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
(세네카, Thyestes 917:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION