라틴어 문장 검색

14. Corpora omnia, tam solida, quam liquida, et tam densa, quam tenuia (qualis est ipse aer), igni ad tempus approximata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 52:1)
Etiam faciendum est experimentum latius tam in cineribus et calcibus diversorum corporum, quam per immissionem diversorum liquorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:5)
Videbis autem, prout tempestas diei incalescit aut frigescit, aerem se contrahere in angustius per frigidum et extendere se in latius per calidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:4)
idem est ac si dicamus, Potest homo superinducere calorem in corpus densum, aut contra, Potest homo auferre aut arcere calorem a corpore tenui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:6)
8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, rejice tenuitatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 204:1)
sive tenue, sive densum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:8)
quia aurum solidum est et consistens, quod genus referri videtur ad densum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:6)
in eo quod utrique orbes versus septentriones lati sunt et exporrecti, versus austrum autem angusti et acuminati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 291:2)
Est plane divisio recepta, ut densa et solida ferantur versus centrum terrae, rara autem et tenuia versus ambitum coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:2)
Quod si inveniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram, confunditur hujusmodi divisio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:9)
adeo ut conjici possit, corpoream molem densam atque compactam in magna distantia a terra fore pensilem tanquam terram ipsam, nec casuram nisi dejiciatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:16)
Atque praesto est Mare Australe, Mari Atlantico neutiquam minus, sed potius magis latum et extensum, quod ad hoc sufficere possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:13)
an solida et densa, ut Gilbertus et multi moderni, cum nonnullis ex antiquis, tenent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:3)
neque tamen constat eas nubes coaluisse in corpus densum aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:4)
Etiam videmus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae, non minus quam corpus densum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION