라틴어 문장 검색

et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:3)
3. Est enim cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus vel passio, sicut lectio passio vel actus legendi.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 121:1)
qui receptus sine mora factus, vehementerque elaboratum, ut agger quam maxime munitus esset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.38)
Etsi ad legiones supplendas, exercitumque conficiendum conflandumque, vehementissime elaboratum, enixeque sudatum fuerat, legiones, tamen, haud suppletae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.62)
Ut scaphas aut navigia nanciscerentur, incassum elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.47)
Ut tot milites haberent Americani, quot Britannos habere jam exploratum compertumque fuerat, vehementissime a Washingtonio fuit elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.41)
Pacem concordiamque nos inter et rempublicam Gallicam esse, a me semper fuit elaboratum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.44)
Ne vita, jure gentium, privaretur vir talis, magnopere a Britannis fuit elaboratum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.34)
Cum, igitur, Americanos Europaeanis ingenio pares omnino esse certe constet, juvenibus nostratibus certe elaborandum est, ut doctrina, et Scientia eis aequales esse possint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.61)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"Dominicis diebus oratione tantum et lectionibus vacant;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:103)
Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:10)
dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:45)
Divinas scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION