라틴어 문장 검색

utebatur autem intime Q. Hortensio, qui iis temporibus principatum eloquentiae tenebat, ut intellegi non posset, uter eum plus diligeret, Cicero an Hortensius:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 4:1)
illud unum intellegi volumus, illius liberalitatem neque temporariam neque callidam fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 3:1)
sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 5:1)
nam cum prius parce neque pro liberalitate sua praebitum iudicaret, quinto post die aliud largissimum praebuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 2:3)
Eloquentia militarique re aut aequauit praestantissimorum gloriam aut excessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 1:1)
' genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus uidetur, cuius etiam ex oratione, quae inscribitur 'pro Sardis,' ad uerbum nonnulla transtulit in diuinationem suam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 2:5)
Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones frequenter exhibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:1)
Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et laboriosissime exercuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 84장 1:1)
Pecuniae parcus ac tenax comites peregrinationum expeditionumque numquam salario, cibariis tantum sustentauit, una modo liberalitate ex indulgentia uitrici prosecutus, cum tribus classibus factis pro dignitate cuiusque, primae sescenta sestertia, secundae quadringenta distribuit, ducenta tertiae, quam non amicorum sed Graecorum appellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 46장 1:1)
ne prouincias quidem liberalitate ulla subleuauit, excepta Asia, disiectis terrae motu ciuitatibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 2:3)
formam et fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praecellens, beniuolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae ac promerendi amoris mirum et efficax studium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:2)
pronuntiatoque militi donatiuo centenis uiritim denariis, quasi omne exemplum liberalitatis supergressus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 46장 1:2)
Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit, quantumuis facundus et promptus, utique si perorandum in aliquem esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 1:1)
quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:2)
ac ne singillatim minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION