라틴어 문장 검색

Ex his itaque liquet, nec etiam juxta sanctos proprie, nec juxta philosophos ullo modo Deum substantiam dici.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:1)
Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:2)
XII. Tribus autem modis utrumque, et fortasse pluribus dici solet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:1)
Tribus etiam modis solet diversum sumi essentialiter, scilicet numero, proprietate, seu diffinitione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:10)
Idem igitur est propositio quomodo conclusio, sed differunt supradicto modo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:3)
Aliud quippe exigit ex eo quod est divisiva, et aliud ex eo quod est constitutiva, licet modis omnibus eadem sit numero divisiva et constitutiva differentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:14)
Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:1)
Unde et bene quantum ad ipsum existentiae gradum seu modos, illa prima dicitur, ex qua caeterae habent esse, et illa secunda post primam, ex qua simul et ex prima tertia esse habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:12)
Secundum quos etiam existentiae modos beatus quoque Augustinus, ut jam olim meminimus supra, secundum a Patre dicit Filium, et Spiritum sanctum nominat tertium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:2)
Sicut autem, juxta grammaticos persona sub disjunctione facilius describitur hoc modo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:3)
Persona est qui loquitur sive ad quem loquitur, vel de quo tanquam diverso loquitur, ita et divinae personae sub disjunctione patentius describi hoc modo videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:4)
Nec ullo modo aes materia sui ipsius esse potest, quamvis sit materia sigilli, quod est ipsum aes;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:7)
Sic et divina sapientia, licet, ut dictum est, ex divina potentia omne habeat, quod est Filium ex Patre gigni, non tamen hanc illa praecesserit, cum nullatenus sine sapientia Deus esse potuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:4)
Quo itaque modo Deus a seipso ad creaturas exire dicitur per benignitatis affectum sive effectum, cum hoc ipsum quod benignus est, aut benigne aliquid ex charitate agit, secundum affectum vel effectum quem in creaturis habeat, dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:1)
Ad hanc fortassis similitudinem, aeris scilicet et aerei sigilli, quasi videlicet informis et formati, Hilarius respexit cum, ut dudum supra meminimus, Filium a Patre formatum dixit, id est eo modo esse suum habere de Patre quo res formata ex ipsa suae materiae substantia dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION