라틴어 문장 검색

"Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema montis quasi puppis avulsa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 162:1)
namque omnes memori portentum mente retentant, qui non funestis liquerunt lumina fatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 93:4)
partitione tum sic utendum est, nullam ut partem re- linquas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:1)
linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:8)
"et nimis uncis naribus indulges, an erit qui velle recuset os populi meruisse et cedro digna locutus linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?"
(페르시우스, 풍자, satire 133)
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:14)
79 P.L.M. Linque tuas sedes alienaque litora quaere, O iuvenis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 6:1)
Tum vulpecula Evasit puteo nixa celsis cornibus, Hircumque clauso liquit haerentem vado.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.8)
patescit enim, cum separaris a turba, contemplatio rerum quae turba teguntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 7:2)
nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:2)
Medius patescit statimque intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:2)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, poneret ut muros in meliore loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 332)
pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit moenia:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권364)
liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque, quaque Symaetheas accipit aequor aquas, antraque Cyclopum positis exusta caminis, quique locus curvae nomina falcis habet, Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque sacrarumque Melan pascua laeta boum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권326)

SEARCH

MENU NAVIGATION