라틴어 문장 검색

Cum omnibus uero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per neruos laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 4:3)
152, 30 vel rubi decocli sint [polata], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).722)
item, si urina modo liquida et pura est, modo habet quaedam subsidentia;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, V De signis longi morbi. 3:1)
in praecipiti vero jam esse denuntiat, quae liquida, eademque vel nigra, vel pallida, vel pinguis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 12:3)
Urina quoque quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 22:3)
item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:4)
neve in eo, cui satis alvus quotidie reddit, quive eam liquidam habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 8:6)
cujus generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, punicum malum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 4:1)
Idem praestat pulvis ex contritis aridis myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:6)
Utilius igitur est cerato liquido primum cervicem perungere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 3:7)
iisque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi mucosis excernitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:5)
ut, quum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quidquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 2:6)
ubi et liquida alvus, et saepius quam ex consuetudine fertur, atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 1:2)
postero die, si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 2:5)
Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto assumta, efficacia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION