라틴어 문장 검색

"en saperdas advehe Ponto, castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa;"
(페르시우스, 풍자, satire 578)
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
Ecce inter virides iactatur mytilus algas et rauco trahitur lubrica concha sinu.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:3)
Anceps hic et lubricus locus est, etiam cum illi necessitas lenocinatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:1)
Haec ille multaque alia, quae a me in eandem sententiam solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus, ita eludit ut contendat hos ipsos, quorum orationibus nitar, pauciora dixisse quam ediderint.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 6:1)
Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:2)
Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 4:1)
Post has acanthus hinc inde lubricus et flexuosus, deinde plures figurae pluraque nomina.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:1)
Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis Dicitur et socii iura dedisse tori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 647)
est genus, in totidem tenui ratione redactum scriptula, quot menses lubricus annus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 73:3)
"ante tamen posito tura dedere foco, ante coronarunt puppem et sine labe iuvencam mactarunt operum coniugiique rudem, est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo et nomen magno perdit in amne minor:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권216)
lubrica prensantes effugit umbra manus, ut secum fugiens somnos abduxit imago, ad regem voces fratris uterque ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권285)
Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe fertur, et a tergo non habet Ursa metum, tunc ego me memini ludos in gramine Campi aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권154)
at illa lubrica permulcet cristati colla draconis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 58:4)
vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque inmotas testa premebat aquas, nec vidisse sat est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1016)

SEARCH

MENU NAVIGATION