라틴어 문장 검색

Si quem moveat inclinatio propria ut parti iniquiori faveat in caussa iudiciali utatur potius auctoritate sua ut rem componat quam ut obtineat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:3)
Si quem moveat inclinatio propria ut favore suo minus merentem impertiat in caussa gratiae, abstineat saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:4)
Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam habitus irae temperari possit et leniri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:5)
"More iuuentutis comes olim furta secutis, Per radium lunae tute, quasi tramite fune Qualibet a rima tecti ducebar ad ima;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:4)
Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt;
(불가타 성경, 바룩서, 4장59)
Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
(불가타 성경, 바룩서, 4장66)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장10)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
(불가타 성경, 요엘서, 3장4)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장15)
Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장11)
Proprie tamen ipsa numerorum natura omnis astrorum cursus omnisque astronomica ratio constituta est. Sic enim ortus occasusque colligimus, sic tartitates velocitatesque errantium siderum custodimus, sic defectus et multiplices lunae variationes agnoscimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:44)
Uisebat gelidae sidera lunae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 9:1)
Condat stellas luna minores,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 7:1)
Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:4)
Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION