라틴어 문장 검색

Paulus, dum fragiles cogere surculos et densere foci congeriem studet, incautam cumulis inseruit manum, torpebat glacie pigra ubi vipera sarmentis laqueos corporis inplicans.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권4)
ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
in his quoniam vestalis origo favillae urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est sacraruntque focos aut Phryx aut Graius alumnos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2336)
nubit anus veterana sacro perfuncta labore, desertisque focis, quibus est famulata iuventas, transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas, discit et in gelido nova nupta tepescere lecto.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2374)
nonne fuit melius saevum Memphitidis aulae imperium tolerasse patres penitusque sinistris adsedisse focis, positos Pharaonis iniqui sub pedibus, limo et paleis servire paratos, carnis et inmodicae spurco ructamine crudos?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1119)
"confundit error Troicus adhuc Catonum curiam, veneratus occultis focis Phrygum penates exules."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.140)
haec inter rapidis focos crepantes intrant passibus et minantur ipsis flammarum trepidantibus caminis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.52)
"meretrix Adonem vulneratum scaenica libidinoso plangit adfectu palam, nec te lupanar Cypridis sanctae movet?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.185)
"aut unde maior esse maiestas focis quam nata in hortis sarculatis creditur?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1105)
"hanc in lupanar trudere publicum certum est, ad aram ni caput applicat ac de Minerva iam veniam rogat, quam virgo pergit temnere virginem, omnis iuventus inruet et novum ludibriorum mancipium petet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis10)
ibat triumphans virgo Deum Patrem Christumque sacro carmine concinens, quod sub profani labe periculi castum lupanar nec violabile experta victrix virginitas foret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis22)
"his vos inbutos dapibus iam crapula turpis Luxuriae ad madidum rapit inportuna lupanar, quosque viros non Ira fremens, non idola bello cedere conpulerant, saltatrix ebria flexit!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 198)
multos praecipitata in aperta incendia cogit nec patitur vitare focos, quibus aestuat aurum, quod petit arsurus pariter speculator 1 avarus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1131)
Sanga, ita uti fortes decet Milites, domi focique fac vicissim ut memineris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 7165)
Ergo avidus muros optatae molior urbis, Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem hortor amare focos arcemque attollere tectis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION