라틴어 문장 검색

Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator - nec tamen potest aliter esse - ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:1)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Et sane quotus quisque tam rectus auditor, quem non potius dulcia haec et sonantia quam austera et pressa delectent?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 6:1)
-, quo austeris illis severisque dulcia haec blandaque vel iusta possessione decedant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 10:4)
Salsamenta haec, Stephanio, Fac macerentur pulchre.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 349)
tu modo anime mi noli te macerare.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 27)
cur me macero Cur meam senectutem huius sollicito amentia?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 333)
ibi hoc me macerabo biduum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2174)
tum nec mens mihi nec color certa sede manet, umor et in genas furtim labitur arguens, quam lentis penitus macerer ignibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 132)
me libertina, nec uno contenta, Phryne macerat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 146)
leporem sectatus equove lassus ab indomito vel, si Romana fatigat militia adsuetum Graecari - seu pila velox molliter austerum studio fallente laborem, seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate6)
quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 53:3)
sed poscitur tum austera, si accuses, fusa, si laudes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 385:2)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION