라틴어 문장 검색

"Non, si prodigiis casus natura futuros signat, polluimur macula.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:140)
in solam cruor hic servetur harenam.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:135)
Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:2)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:4)
Una eademque ratio est in crythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae, multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:1)
deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:4)
Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:5)
Alter erit maculis auro squalentibus ardens insignis et ore Et rutilis clarus squamis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 2:2)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
infectos caeno aut cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장15)
nisu tamen corporis et impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장8)
ceterae ad noctem cruore hostium satiatae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장7)
mox ubi sanguis in artus extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque invicem lambunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장5)
id foedus arcanum habetur quasi mutuo cruore sacratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장6)
nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION