라틴어 문장 검색

"te quoque flammabit tacite repetita parumper desidia et solitos novus exultabis in actus, certe iam Latiae non miscent iurgia leges, et pacem piger annus habet messesque reversae dimisere forum, nec iam tibi turba reorum vestibulo querulique rogant exire clientes;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum15)
"sed prodite tandem, unde orti, quo fertis iter, quae iurgia?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권144)
Tydea iam socium coeptis, iam pectore fido aequantem ruras - tantus post iurgia mentes vinxit amor - socerumque adfatur tristis Adrastum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권138)
"cognita si dubiis fratris mihi iurgia signis ante forent nec clara odiorum arcana paterent, sufficeret vel sola fides, qua torvus et illum mente gerens."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권158)
"et primae bona iurgia noctis, alternaeque manus et longi pignus amoris ira brevis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권36)
ecce quierunt iurgia, cum mediis Capaneus auditus in astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권409)
sic iurgia paulum distulit atque ensem, quem iam dabat ira, repressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권157)
"proiectus caespite nudo hoc patriae telluris habes, quae iurgia?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권147)
Non ego temptauit nulli temeranda uirorum audax laudandae sacra docere deae, nec mea mortiferis infecit pocula sucis dextera nec cuiquam trita uenena dedit, nec nos sacrilegos templis admouimus ignes, nec cor sollicitant facta nefanda meum, nec nos insanae meditantes iurgia mentis impia in aduersos soluimus ora deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 54)
sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut prae metu quid relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 309:1)
movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 609:2)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)
haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo evasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut civilis potius societatis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 424:1)
sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemvirorum in volgus fama est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 464:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION