라틴어 문장 검색

si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:271)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
Quodsi nec precibus fletu nec flecteris ullo, eripe calcatis non prospera cingula Musis, eripe militiam, comitem me pelle sodalis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum44)
nunc verbere curas torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum, nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus exoritur caesaque redit pollentius hydra.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:139)
patria maestus non truditur exul;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:298)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
sublime caput maestissima nubes asperat et dirae riget inclementia formae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:32)
nec defuit omen, praescia nam subitis maduerunt fletibus ora.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:149)
Otia sopitis ageret cum cantibus Orpheus neglectumque diu deposuisset opus, lugebant erepta sibi solatia Nymphae, quaerebant dulces flumina maesta modos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:1)
te iuga Taygeti, posito te Maenala flebunt venatu maestoque diu lugebere Cyntho.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:132)
Talibus ille ferox dictis fletuque decoro vincitur et primi suspiria sensit amoris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:152)
tunc ferrugineo lacrimas detergit amictu et placida maestum solatur voce dolorem:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:153)
omnis madet orbita fletu;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:293)
parvus reptavit in isto saepe sinu teneroque per ardua colla volutus ubera quaesivit fletu linguisque trisulcis mollia lambentes finxerunt membra cerastae;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:42)
Acrior interea voto multisque Megaera luxuriata malis maestam deprendit in arce Iustitiam diroque prior sic ore lacessit:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:183)

SEARCH

MENU NAVIGATION