라틴어 문장 검색

Genius huius legis pius et nobilis certe fuit, cum id in bello statueret quod David in peste a Deo petiit, qui dixit "Si peccavi, percute me;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:5)
Quinetiam acerbas populi sui queremonias contra exactiones et oppressiones Dudleii et Empsoni et eorum sequacium audiens, partim per homines probos et devotos qui circa eum erant, partim per conciones publicas (concionatoribus in hac parte munere suo libere fungentibus), magna circa eas res poenitentia et conscientiae morsibus, ut pius princeps, tactus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:19)
Vir certe fuit pius et religiosus, et affectu et cultu, sed ut erga superstitionem, pro modo temporum suorum, satis perspicax, ita interdum politicis rationibus et consiliis nonnihil occoecatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:4)
Sane mortis meditatio, prout mors stipendium est peccati, et ad aliam vitam transitus, pia est et salubris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:4)
Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquod vanitatis, necnon superstitionis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:6)
At cum de vocatione sua verba facit nihil veretur dicere magnificabo apostolatum meum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:29)
Ille suis tegnis non quemquam fallere segnis, Indoluisse datur super his, pius ut uideatur, Instat et incautis uerbis ad talia comptis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:17)
Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est?
(불가타 성경, 집회서, 43장35)
Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.
(불가타 성경, 미카서, 7장2)
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장8)
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장10)
Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: "Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel".
(불가타 성경, 말라키서, 1장5)
Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장63)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION