라틴어 문장 검색

nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam juvat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:3)
quod etiam (ut nos existimamus) foelicitatis magis est cujusdam, quam excellentis alicujus facultatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:5)
Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:1)
Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:1)
non magis, quam si quis computationem alicujus ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:3)
ubi contra in magnis obliquitatibus solis anguli sint valde obtusi, et proinde lineae radiorum magis distantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:5)
Omnis flamma perpetuo est calida magis aut minus, neque omnino subjungitur negativa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:1)
Subjungitur negativa tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eveniunt apud nos flante Euro et Borea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:1)
At aer motus magis infrigidat quam calefacit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:6)
Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:1)
sed per interiora etiam magis esse calida existimantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 153:2)
15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minus calidae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:1)
16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum sive Zenith, quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 156:1)
17. Credendum est solem ipsum et planetas reliquos magis calefacere in perigaeis suis, propter propinquitatem ad terram, quam in apogaeis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 157:1)
Quod si eveniat ut in aliqua regione sol sit simul in perigaeo et propius ad perpendiculum, necesse est ut magis calefaciat quam in regione ubi sol sit similiter in perigaeo sed magis ad obliquum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 157:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION