라틴어 문장 검색

Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
Nam si conceptu mentis consilia nascuntur, mundi autem mentem solem esse opinantur auctores, a quo in homines manat intellegendi principium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 17:2)
Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Et liquidam molem, camposque natantes
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 45:3)
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 50:1)
Tunc timido manat ex omni corpore sudor
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 50:3)
Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:4)
Sic et mox tritum atque formatum cum in aquam coicitur, natat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 3:1)
Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:1)
Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:1)
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:13)
- tunc unica diri Conspecta est leti facies, cum forte natantem Diversae rostris iuvenem fixere carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:15)
Iam naufraga campo Caesaris arma natant, impulsaque gurgite multo Castra labant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:48)
Exspectant imbres, quorum modo cuncta natabant Impulsu, et siccis vultus in nubibus haerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION