라틴어 문장 검색

quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit.
(아풀레이우스, 변명 48:1)
an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse?
(아풀레이우스, 변명 51:24)
ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi.
(아풀레이우스, 변명 52:15)
me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet.
(아풀레이우스, 변명 59:5)
interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum:
(아풀레이우스, 변명 59:7)
lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit uos commentiri, quem afuisse in eo tempore scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.
(아풀레이우스, 변명 60:8)
cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis uobis adempta est.
(아풀레이우스, 변명 61:4)
ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant.
(아풀레이우스, 변명 69:5)
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
(아풀레이우스, 플로리다 20:11)
"Et vellem Hercule materiam repperire aliquam, quam deus tantus affluenter indueret."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:11)
quae grandem scelerum nancta materiam longe lateque cruentas suas manus porrigit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:6)
Eius mirandam speciem ad vos etiam referre conitar, si tamen mihi disserendi tribuerit facultatem paupertas oris humani, vel ipsum numen eius dapsilem copiam elocutilis facundiae subministraverit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:4)
"Eat nunc et summo furore saeviat, et crudelitati suae materiem quaerat aliam:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:5)
factus de materia levis elementi
(ARCHIPOETA, X3)
Praeterea assiduis exterarum gentium infestationibus, quas sedulo terra marique sine ullius quieti temporis intervallo sustinebat, non sine materia inquietabatur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION