라틴어 문장 검색

et, ne cancri, distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in ejusmodi casu fieret mors matura, sanguinem ex brachio miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.8)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
haec largo matura die saturataque vernis roribus indulget spatio;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:157)
neque enim iam dignus haberi nec maturus emi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:42)
abluto penitus respirant nomine fasti maturamque luem sanior aula vomit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:8)
putribus iam propugnacula saxis longo corruerant aevo pacisque senecta.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:170)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
matura tumescit virginitas superatque nives ac lilia candor et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae71)
omnia Cecropiae relegis secreta senectae discutiens, quid quisque novum mandaverit aevo quantaque diversae producant agmina sectae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:33)
et quocumque vagos flectas sub cardine cursus, natorum per regna venis, qui mente serena maturoque regunt iunctas moderamine gentes, saecula qui rursus formant meliore metallo.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:72)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)
matura pericula surgunt undique et impositi radiant cervicibus enses.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:9)
haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas idque inter veteris speciem praesentis et aulae iudicat:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:235)
Nubilis interea maturae virginis aetas urgebat patrias suspenso principe curas, quem simul imperioque ducem nataeque maritum prospiceret;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION