라틴어 문장 검색

Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 3:4)
aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:5)
Initium a coxis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 1:2)
Inulae quoque radix contusa, et ex vino austero postea cocta, et late super coxam imposita, inter valentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:6)
Ultimum est, et in veteribus quoque morbis efficacissimum, tribus aut quatuor locis super coxam, cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:11)
eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 3:3)
Coxis proxima genua sunt, in quibus ipsis nonnumquam dolor esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXX De Genuum dolore. 1:1)
item articulis, ideoque et coxis, et pedibus dolentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 8:3)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
At quum vulva percussa est, dolor in inguinibus, et coxis, et feminibus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 19:1)
Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:4)
Quidquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet, lana obtectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 3:7)
plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 32:5)
Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus, cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 45:2)
cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION