라틴어 문장 검색

nec non Assyriis pinguescunt robora sucis, pallentique croco strident ardentia mella, spumantesque mero paterae verguntur et atri sanguinis et rapti gratissima cymbia lactis, tunc septem numero turmas - centenus ubique surgit eques - versis ducunt insignibus ipsi Graiugenae reges, lustrantque ex more sinistro orbe rogum et stantes inclinant pulvere flammas, ter curvos egere sinus, inlisaque telis tela sonant, quater horrendum pepulere fragorem arma, quater mollem famularum bracchia planctum, semianimas alter pecudes spumantiaque ignis accipit armenta;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권75)
illum Tirynthius olim ferre manu sola spumantemque ore supino vertere, seu monstri victor seu Marte, solebat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권206)
tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권24)
ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris spumat et ingentes imitatur femina tauros, tandem intermissa iaculantum nube potestas reddere tela fuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권59)
Qui cum benigne susceptus post caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et diuersis motibus coepit membra torquere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:6)
Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica uitis semper, sic hedera tempora uincta feras - aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 61)
) Quaeso advenienti morbo medicari iube:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 266)
Medicari amicus quin properas ?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2273)
ego istum lepide medicabo metum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1116)
haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장20)
medicari cuspidis ictum 'medicor illam rem' et 'illi rei', sicut modulor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7561)
sed ut 'medicare' diceret pro 'medicari', metri neces- sitas fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1937)
semina vidi eqvidem multos medicare s. incipit dicere de medicandis leguminibus, quemadmodum et maiora fiant et mo- dico igne solvantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1931)
sane 'medicor' accusativum regit, ut 'medicor illam rem', 'medeor' vero 'illi rei' dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1938)

SEARCH

MENU NAVIGATION