라틴어 문장 검색

quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 1:2)
aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 2:1)
disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 1:1)
nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 1:1)
Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 3:1)
habuit et pingendi fingendique [maxime] non mediocre studium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:7)
Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco nomen est, uicit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 2:1)
mechanico quoque grandis columnas exigua impensa perducturum in Capitolium pollicenti praemium pro commento non mediocre optulit, operam remisit praefatus sineret se plebiculam pascere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 18장 1:3)
' nuntiantis legatos decretam ei publice non mediocris summae statuam colosseam, iussit uel continuo ponere[t], cauam manum ostentans et paratam basim dicens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 3:4)
Invadebat ergo non mediocris omnium animos formido - quippe itineri quam proelio aptiores erant - , raptimque arma capiebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 29:1)
multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt, plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 27:2)
77. Et postquam dixit quod fuit in loco illo Paradisi per suam circumlocutionem, prosequitur dicens se vidisse aliqua que recitare non potest qui descendit.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:1)
Si vero in dispositionem elevationis tante propter peccatum loquentis oblatrarent, legant Danielem, ubi et Nabuchodonosor invenient contra peccatores aliqua vidisse divinitus, oblivionique mandasse. 82.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:13)
83. Vidit ergo, ut dicit, aliqua 'que referre nescit et nequit rediens'.
(단테 알리기에리, Epistolae 123:1)
Et dicimus quod, si vulgare sicilianum accipere volumus secundum quod prodit a terrigenis mediocribus, ex ore quorum iudicium eliciendum videtur, prelationis honore minime dignum est, quia non sine quodam tempore profertur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION