라틴어 문장 검색

Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장1)
Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 1:1)
Itaque medici hanc " meditationem mortis " vocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 2:6)
Nullius rei meditatio tam necessaria est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 18:1)
Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 27:3)
Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 8:1)
Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:3)
Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:1)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)
O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:1)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:1)
Nihil interest inter hos et illa, quoniam illis nulla ratio est, his prava et malo suo atque in perversum sollers ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:2)
alia sed suboles minus conspecta mitis, tertium sollers genus novas ad artes extitit, sanctum tamen;
(세네카, 옥타비아 6:10)
et ingeni sollertis eximium decus
(세네카, Phoenissae 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION