라틴어 문장 검색

ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장8)
nec ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장7)
si tamen tenderent in pace temptare quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint, cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장4)
Noctem minacem et in scelus erupturam fors lenivit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장1)
utque cladis memoriam etiam comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 71장5)
mox libellos et auctores recitat Caesar ita moderans ne lenire neve asperare crimina videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장3)
ubi illa veterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam virtutis carmina et laudationes et lacrimas vel doloris imitamenta?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장9)
Die senatus Caesar orationem habuit meditato tem- peramento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장1)
relatus domum, tamquam defensionem in posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et liberto tradit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장7)
eius anni principio Tiberius quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit, longam et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto patre Drusus munia consulatus solus impleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장3)
at enim Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장13)
Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul urbe degere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장1)
neque tamen Seianus ita Drusum fovebat ut non in eum quoque semina futuri exitii meditaretur, gnarus praeferocem et insidiis magis opportunum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장8)
quaesitum meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi magistratus, quo modo delubra et altaria, sic carcerem recludant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장8)
sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION