라틴어 문장 검색

Quid cogat fatum, quia casu deffluat aut quid Arbitrii possit medio librata potestas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:7)
Non ferit assiduo telum quodcumque minatur, Non semper medicus sanat, non ipse perorat Retor, non logicus ad metas peruenit, immo Sepe iacens, calle medio defessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:10)
Cum sic in dubio mens pendet, fluctuat, heret, In medium cuncta medians Concordia sese Profert, in cuius facie deitatis ymago Splendet et humani fastidit tedia uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:1)
Cur, partem capiens ab utroque, rependat utrinque Dictio quod debetur ei, sic reddit utrumque Quod neutrum, mediumque tenens mediatur utrinque;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:31)
Non sordis scalore iacens, non luce superba Vestis erat mediumque tenens, utrinque redacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:8)
Cur liget extremos medius mediator eorum Terminus et flrmo conflbulet omnia nexu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:15)
Qualiter oppositam ferit infirmacio partem, Destruit, infirmat, dissoluit, dissipat, urget;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:18)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Que numerum numero concordia nectit et unde Prouenit, ut uicibus mediis extrema ligentur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:27)
Sed tumor in medio surgens supereminet, immo Sic in supremum tendens non deserit imum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:37)
Collocat in medio centrum mediumque coronat Multiplici radio quem latus circinat orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:39)
Alter ab opposito cantus fastidia lenti, Obtuse uocis rixam cantusque rebelles, Qui magis impugnant aures quam uoce salutent Inuenit et nostras offendit cantibus aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:20)
Nauigat in medio partemque relinquit utramque Gregorius noster, reffugitque pericula uocum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:21)
Cur centrum sedet in medio, cur angulus omnis Aut obtusus hebet, aut sursum tendit acutus Obtusoque minor sit rectus, maior acuto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:10)
Cur mundi sit forma teres mundusque ligetur, Quinque parallelis cinctus zonisque quibusdam Sectus, in extremis rigeat, medio tenus estu Torreat atque duas laterales temperet harum, Excessu dupplici castigans frigore flammam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION