라틴어 문장 검색

contra Laevinum, Valeri genus, unde SuperbusTarquinius regno pulsus fugit, unius assisnon umquam pretio pluris licuisse, notanteiudice quo nosti, populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus,qui stupet in titulis et imaginibus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장3)
quis tam Lucili fautor inepte est,ut non hoc fateatur?
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장4)
et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino serviendo?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:33)
Ego prolapsus, ego vergipellis et lubricus, ego mendax et Satanae arte decipiens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:1)
inepte et aniliter, quibus resurrectio persuasit corporum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:8)
Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:17)
Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:11)
creditur olim velificatus Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X75)
carnibus humanis vesci licet, attonito cum tale super cenam facinus narraret Vlixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam moverat ut mendax aretalogus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV6)
Sed nec ad philosophandum ineptum vel inpar servile ingenium fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:1)
et nunc ineptum est regem sub Massico militare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 7:4)
— Nec, si miserum fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 57:1)
Nam sicut inter illos qui exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis, ut se amplius exerceat, vel ad cursum vel ad pugilatum sodales lacessiverit, quasi ineptus relegabitur ab alacritate consortii:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:1)
Quid mirum, si feriet sapiens, ut dixi, non sentientes, cum interdum sic reprehendat, ut reprehensus hilaretur, nec tantum fabulis suis sed interroga­tionibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:2)
Medium et minimum vitaverunt, inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, brevitate alterum, et electus est qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo servando anulo magis accommodatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION